Glose
Imago tenebrarum.Graviores sunt tenebrae spirituales corporalibus: quia ducunt homines ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium, quas Aegyptiae tenebrae figurant. Sicut enim corpora ibi nullo bono operi utilia: ita et hic animae simul et corpora aeterno carcere damnantur; ubi nec ratio, nec locus, nec tempus est operandi.